De Latijnse tekst van de oorkonde van Folckerus uit 855!

In nomine Domini Dei eterni et Salvatoris nostri Iesu Christi, Ego Folckerus , incerturn unicuique huius miserabilis vite finem et horam pertimescens variosque ac omnimodis sinistros instantis temporis eventus considerans et Salvatoris dicti recordans , quod dicit : «Si vis perfectus esse, vade et vende omnia que habes et da pauperibus , et veni sequere me››; omnem huius vite delectationem quanturn humana fragilitas sinit, pro Dei omnipotentie amore pro nihilo dueens, in coenobio Werdinensi, ad beati confessoris Christi memoriam, monachicam elegi ducere vitam. Quapropter , quia unicuique necessarium est ut, quamdiu in hoc seculo vivere licet , de temporalibus rebus sibi eterne beatitudinis premia adquirere studeat , ego quasdam proprietatis meae res , que mihi iure hereditario in pago Hamulande in comitatu Wigmanni, nec non et in Batuvo in comitatu Ansfridi, cum edificiis omnibus et cunctis adiacentibus silvaram et aquarum et pascuarum commodis , cultam et incultam terram cum mancipiis utriusque sexus, coram testibus et nobilium virorum presentia, secundum legem Ripuariam et Salicam, nee non secundum ewa Fresonum , de iure et potestate mea in ius et proprietatem predicti monasterii, in quo et laicalem habitum et secularem conversationem Domino misetante dimisi , pro remedio anime me et parentum meorum , perpetuo possidendas tradidi et secundum predictas leges vestituram feci; ea videlicet ratione , ut omnes res supradicte ab hac die fratribus , ibidem Deo servientibus , serviant et de his illud prefatum coenobium construatur et inluminetur , et memoria progenitorum meorum sive mea in eorum sacris orationibus perpetualiter habeatur.
Si vero ob merita peccatorum qualicumqun casu neglectum fuerit vel destructam sepedictum coenobium, aut prefaty proprietatis mee res sine consensu fratrum alicui in beneficium prestity fuerint , aut eas prefati monasterii heredos inter se quasi iure hereditario dividere voluerint ,si hoc, inquam , me vivente evenerint , tunc annuente Domino potestatem habeam , cum omnibus rebus ad supradictem monasterium traditis ad aliud coenohium transmigrandi. Sin autem post obitum meum hec evenerint , tum propinqui et heredes mei easdem res et mancipia sine ullius contradictione recipiant , et illas prefaro tenore ad monasterium Fuldense sancti Bonifacii perpetualiter tradant. Peracta vero traditione , media pars totius hereditatis inferius nominate in potestate fratrum eiusdem monasterri deinceps iugiter habeatur. Aliam vero partem , hoc est medietatem totius hereditatis, ilIum qui hanc posteriorem traditionem fecerit , ad tempus vite sue sibi retinere desidero , et post illius obitum nullus alius de progenie eius sine voluntate monachorum sancti Bonifacii vel attingere presumat , sed omni deinceps occasione subIata omnis subscripts hereditas in prefata potestate, ob recordationem nostri , stabili firmitate permaneat.

Hec sunt nomina locorum prefate hereditatis.

In pago qui dicitur Felua , in vico qui dicitur Puthem , et in alio vico , qui dicitur Hotseri, mansos dominicales III, (I]itus noster nomine Widuco habet mansum I, Hrodhing et Vulfgrim et Berahtwini et Ansleth et Godolef mansos III, Frithubald I, Hardrad I, Mathalwim et Ovo I, Gerlef et Silef I ,Wilrad et Alarad et Evorold II, Frumari I, Hrodlef et Benno I, et illam comprehensionem que pertinet ad villam, que dicitur Rentilo , Athulef et Ledhrad mansum I et illas comprehensiones, quas habent in saltu qui dicitur Vunnilo , Vunnilef mansum I et comprehensiones quas habet in saltu prenominato, Odbald et Evurgrim I, Liafger dimidium , Thiatlef dimidium, Thiodbold I, Hildirad in villa que dicitur Niutlo I, Ansbraht dimidium in silva que dicitur Hornlo ; in Urthunsula Sidhgot et Thiatger mansurn I et dimidium cum illorum comprehensione; in villa que dicitur Thri, Geldolf dimidium cum ipsa comprehensione, que pertinet ad ipsam villam ; in silva que dicitur Puthem scaras XXVIII; in villa Irminlo in illa silva scaras LX; in villa Thri pastus porcorum XXXV; in saltu qui dicitur Vunnilo , quicquid habuit Herrad et Baldric, et illas comprehensiones, quas habeo in Vunnilo et in illis silvis que dicuntur Burlo , Dabbonlo , Wardlo , Orclo , LegurIo , et in Ottarloun et in Langlo sextam partem dedi. In Archi quicquid illic habeo, tam in pratis quam in comprehensionibus.

In pago, que [sic] dicitur Flethetti, in villa Hrara [Hlara] mansos dominicales duos , Frithuric I, Athalgot dimidium , Alfgot I et illam cornprehensionem quam possidet Frihobodo; in villa Hreni mansum I, Meginbraht dimidium , Asgrim dimidium , Aio et Thiatgif I et dimidium, Atlialvini I; in villa que dicitur Rimbrahti, Boso duas partes unius mansi; in villa Tiuli ReginheIm similiter, Athalbald similiter, Landgrim similiter; in Hnodi quicquid illic habeo. In silva Hrenhem pastus porcorum xxx.

Item in insula Batue mansos dominicales III , Gerlec dimidium; in Andassale Godolec mansuni I. In Ewic, Silec [dimidium] unius mansi; in Elti et in Hrineshem , quarum termini communes sunt , Odrad et Weringer duos : in Getvurdh Reginbald et Thiadmar I et dimidium; in Linterwic duos et unam insulam superiorem , que contra illam villam iacet, communem cum heredibus meis , superiorem vero propriam possideo. Item commentariolum de hereditate Folkeri , quam habet in Frisia. In pago Kinhem in villa Obbinghem etc.

Hec igitur traditio facta est coram pluribus et idoneis testibus , in pago cui vocabulum est Flethetti , in villa que vocatur Hlara, sub die septime idus Novembris : et in pago vocato Batue in villa que vocatur Hlegilo, sub die IIII idus Novembris , anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi DCCCLV, indictione III, regnante domno nostro Hludowico imperatore iuniore augusto anno xv.

Ego Hildiricus subdiaconus huius traditionis carturn rogatus scripsi et subscripsi.
Hec sunt nomina testium , qui hanc traditionem secundum legem Ripuariorum fieri viderunt et audierunt.
Signum Folkeri , qui hanc traditionem , coram testibus subterius nominatis , manu propria perfecit et roboravit, Nomina testium , qui in orientali ripa Hreni fluminis constituti esse noscuntur. Sig. Hildiric. Sig. Odo. Sig. Hrodger. Sig, Engilrad, Sig. Odaccar. Sig. Thiatric. Sig. Vulfhelm. Sig. Athalward, Sisr. Walthrabhan. Sig. Thiadrad. Sig. Abbo. Sig. Egilbraht. Sig. Wiger, Sig. Sahsger.

Theodor Joseph Lacomblet., Urkundenbuch, I, No, 65, S. 30,

Terug naar het hoofdstuk over Folckerus!